15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in clum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16 Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in prsepio. 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his qu dicta erant a pastoribus ad ipsos.
publicidade