publicidade

Lucas 23

33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvari, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37 et dicentes : Si tu es rex Judorum, salvum te fac. 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris grcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judorum. 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit. 42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. 43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.

publicidade