1 Factum est autem, cum turb irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navim, qu erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. 5 Et respondens Simon, dixit illi : Prceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete. 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. 8 Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. 9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant : 10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens. 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
publicidade