24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

25 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26 Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui prparabit viam tuam ante te.

28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30 Pharisi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.