27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.

28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas.

29 Prcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dmonio in deserta.

30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dmonia multa in eum.

31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.

32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.

33 Exierunt ergo dmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per prceps in stagnum, et suffocatus est.

34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.