49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagog, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.

50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puell : Noli timere, crede tantum, et salva erit.

51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puell.

52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.

53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.

54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.

55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.

56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus prcepit ne alicui dicerent quod factum erat.