1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.

2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,

3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :

4 quoniam spe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :

5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.

6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :

7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.

8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.

9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.

10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.

11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.

12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introamus.

13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex prcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.

14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :