25 Et mulier, qu erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat : 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus : 28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
publicidade