11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed qu de homine procedunt illa sunt qu communicant hominem.