31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galil inter medios fines Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :

34 et suscipiens in clum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.

35 Et statim apert sunt aures ejus, et solutum est vinculum lingu ejus, et loquebatur recte.

36 Et prcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis prcipiebat, tanto magis plus prdicabant :

37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.