1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis : 2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent : 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. 4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ? 5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem. 6 Et prcepit turb discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turb. 7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
publicidade