publicidade

Mateus 1

20 Hc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. 21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : 23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut prcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. 25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.

publicidade