3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, qudam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cli, et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terr : 6 sole autem orto stuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spin, et suffocaverunt ea. 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9 Qui habet aures audiendi, audiat.
publicidade