36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sculi est. Messores autem, angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sculi.
41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :
42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.