Mateus 14

13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turb, secut sunt eum pedestres de civitatibus.

14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam prteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.

16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.

17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.

18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.

19 Et cum jussisset turbam discumbere super fnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in clum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.

21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.