21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier chanana a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dmonio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. 24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, qu perierunt domus Isral. 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. 26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis qu cadunt de mensa dominorum suorum. 28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
publicidade