publicidade

Mateus 20

29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, 30 et ecce duo cci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. 32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ? 33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

publicidade