1 Tunc simile erit regnum clorum decem virginibus : qu accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et spons.
2 Quinque autem ex eis erant fatu, et quinque prudentes :
3 sed quinque fatu, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7 Tunc surrexerunt omnes virgines ill, et ornaverunt lampades suas.
8 Fatu autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostr extinguuntur.
9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et qu parat erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
11 Novissime vero veniunt et reliqu virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.