28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dmonia, de monumentis exeuntes, svi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31 Dmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per prceps in mare : et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dmonia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
publicidade