1 Quod cum audisset Chananus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Isral per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prdam.
2 At Isral voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.
3 Exaudivitque Dominus preces Isral, et tradidit Chananum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.
4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam qu ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tdere cpit populum itineris ac laboris :
5 locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de gypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aqu : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.
6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
8 et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem neum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.
9 Fecit ergo Moyses serpentem neum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
10 Profectique filii Isral castrametati sunt in Oboth.
11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine qu respicit Moab contra orientalem plagam.
12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.
13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, qu est in deserto, et prominet in finibus Amorrhi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhos.
14 Unde dicitur in libro bellorum Domini : [Sicut fecit in mari Rubro,sic faciet in torrentibus Arnon.
15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,et recumberent in finibus Moabitarum.]
16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.
17 Tunc cecinit Isral carmen istud : [Ascendat puteus.] Concinebant :
18 [Puteus, quem foderunt principeset paraverunt duces multitudinisin datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana.
19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.
20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
21 Misit autem Isral nuntios ad Sehon regem Amorrhorum, dicens :
22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
23 Qui concedere noluit ut transiret Isral per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.
24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti prsidio tenebantur termini Ammonitarum.
25 Tulit ergo Isral omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.
26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, qu ditionis illius fuerat usque Arnon.
27 Idcirco dicitur in proverbio : [Venite in Hesebon : dificetur, et construatur civitas Sehon :
28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
29 V tibi Moab ; peristi popule Chamos.Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhorum Sehon.
30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon :lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.]
31 Habitavit itaque Isral in terra Amorrhi.
32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.
33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.
34 Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhorum habitatori Hesebon.
35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.