1 Morabatur autem eo tempore Isral in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
2 qu vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
3 Initiatusque est Isral Beelphegor : et iratus Dominus,
4 ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Isral.
5 Dixitque Moyses ad judices Isral : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
6 Et ecce unus de filiis Isral intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Isral, qui flebant ante fores tabernaculi.
7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
8 ingressus est post virum Isralitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Isral :
9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
10 Dixitque Dominus ad Moysen :
11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Isral : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Isral in zelo meo.
12 Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fderis mei,
13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Isral.
14 Erat autem nomen viri Isralit, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
15 Porro mulier Madianitis, qu pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
17 Hostes vos sentiant Madianit, et percutite eos :
18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, qu percussa est in die plag pro sacrilegio Phogor.