1 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Isral, atque dixerunt :
2 Tibi domino nostro prcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Isral, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri :
3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hreditate minuetur.
4 Atque ita fiet, ut cum jubilus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
5 Respondit Moyses filiis Isral et, Domino prcipiente, ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
6 Et hc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut su tribus hominibus :
7 ne commisceatur possessio filiorum Isral de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :
8 et cunct femin de eadem tribu maritos accipient : ut hreditas permaneat in familiis,
9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
10 ut a Domino separat sunt. Feceruntque fili Salphaad ut fuerat imperatum :
11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, qu illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
13 Hc sunt mandata atque judicia, qu mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Isral, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.