1 [Sicut mane transiit, pertransiit rex Isral.Quia puer Isral, et dilexi eum ;et ex gypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutritius Ephraim :portabam eos in brachiis meis,et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos,in vinculis caritatis ;et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in terram gypti, et Assur ipse rex ejus,quoniam noluerunt converti.
6 Cpit gladius in civitatibus ejus,et consumet electos ejus,et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ;jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8 Quomodo dabo te, Ephraim ?protegam te, Isral ?Quomodo dabo te sicut Adama,ponam te ut Seboim ?Conversum est in me cor meum,pariter conturbata est pnitudo mea.
9 Non faciam furorem ir me ;non convertar ut disperdam Ephraim,quoniam Deus ego, et non homo ;in medio tui sanctus,et non ingrediar civitatem.
10 Post Dominum ambulabunt ;quasi leo rugiet,quia ipse rugiet,et formidabunt filii maris.
11 Et avolabunt quasi avis ex gypto,et quasi columba de terra Assyriorum :et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]
12 [Circumdedit me in negatione Ephraim,et in dolo domus Isral ;Judas autem testis descendit cum Deo,et cum sanctis fidelis.]