publicidade

Oséias 14

1 [Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum !in gladio pereant,parvuli eorum elidantur,et ft ejus discindantur !]2 [Convertere, Isral, ad Dominum Deum tuum,quoniam corruisti in iniquitate tua.3 Tollite vobiscum verba,et convertimini ad Dominum ; et dicite ei :Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,et reddemus vitulos labiorum nostrorum.4 Assur non salvabit nos :super equum non ascendemus,nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum :quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.5 Sanabo contritiones eorum ;diligam eos spontanee :quia aversus est furor meus ab eis.6 Ero quasi ros ;Isral germinabit sicut lilium,et erumpet radix ejus ut Libani.7 Ibunt rami ejus,et erit quasi oliva gloria ejus,et odor ejus ut Libani.8 Convertentur sedentes in umbra ejus ;vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ;memoriale ejus sicut vinum Libani.9 Ephraim, quid mihi ultra idola ?Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ;ex me fructus tuus inventus est.10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hc ?quia rect vi Domini,et justi ambulabunt in eis ;prvaricatores vero corruent in eis.]

publicidade