publicidade

Oséias 8

1 [In gutture tuo sit tubaquasi aquila super domum Domini,pro eo quod transgressi sunt fdus meum,et legem meam prvaricati sunt.2 Me invocabunt : Deus meus,cognovimus te Isral.3 Projecit Isral bonum :inimicus persequetur eum.4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ;principes exstiterunt, et non cognovi :argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,ut interirent.5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari ?6 Quia ex Isral et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samari.7 Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.8 Devoratus est Isral ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus.10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;fact sunt ei ar in delictum.12 Scribam ei multiplices leges meas,qu velut alien computat sunt.13 Hostias offerent,immolabunt carnes et comedent,et Dominus non suscipiet eas :nunc recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum :ipsi in gyptum convertentur.14 Et oblitus est Isral factoris sui,et dificavit delubra ;et Judas multiplicavit urbes munitas ;et mittam ignem in civitates ejus,et devorabit des illius.]

publicidade