publicidade

Romanos 2

6 qui reddet unicuique secundum opera ejus : 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam : 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci : 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco : 11 non enim est acceptio personarum apud Deum.

publicidade