8 dixit ad eas : Ite in domum matris vestr : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.
9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortitur estis. Et osculata est eas. Qu elevata voce flere cperunt,
10 et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum.
11 Quibus illa respondit : Revertimini, fili me, cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ?
12 Revertimini, fili me, et abite : jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali : etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,
13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetul quam nubatis. Nolite, quso, fili me : quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
14 Elevata igitur voce, rursum flere cperunt : Orpha osculata est socrum, ac reversa est ; Ruth adhsit socrui su :