1 [Vana spes et mendacium viro insensato :et somnia extollunt imprudentes.

2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum,sic et qui attendit ad visa mendacia.

3 Hoc secundum hoc visio somniorum,ante faciem hominis similitudo hominis.

4 Ab immundo, quid mundabitur ?et a mendace, quid verum dicetur ?

5 Divinatio erroris, et auguria mendacia,et somnia malefacientium, vanitas est :

6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur.Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,ne dederis in illis cor tuum :

7 multos enim errare fecerunt somnia,et exciderunt sperantes in illis.

8 Sine mendacio consummabitur verbum legis,et sapientia in ore fidelis complanabitur.]

9 [Qui non est tentatus quid scit ?vir in multis expertus cogitabit multa :et qui multa didicit enarrabit intellectum.

10 Qui non est expertus pauca recognoscit :qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.

11 Qui tentatus non est qualia scit ?qui implanatus est abundabit nequitia.

12 Multa vidi errando,et plurimas verborum consuetudines.

13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa,et liberatus sum gratia Dei.]

14 [Spiritus timentium Deum quritur,et in respectu illius benedicetur.

15 Spes enim illorum in salvantem illos,et oculi Dei in diligentes se.

16 Qui timet Dominum nihil trepidabit :et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.

17 Timentis Dominum, beata est anima ejus.

18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?

19 Oculi Domini super timentes eum :protector potenti, firmamentum virtutis,tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :

20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus :exaltans animam, et illuminans oculos,dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.]

21 [Immolantis ex iniquo oblatio est maculata,et non sunt beneplacit subsannationes injustorum.

22 Dominus solus sustinentibus sein via veritatis et justiti.

23 Dona iniquorum non probat Altissimus,nec respicit in oblationes iniquorum,nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.

24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.

25 Panis egentium vita pauperum est :qui defraudat illum homo sanguinis est.

26 Qui aufert in sudore panem,quasi qui occidit proximum suum.

27 Qui effundit sanguinem,et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.

28 Unus dificans, et unus destruens :quid prodest illis, nisi labor ?

29 Unus orans, et unus maledicens :cujus vocem exaudiet Deus ?

30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum,quid proficit lavatio illius ?

31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis,et iterum eadem faciens :quid proficit humiliando se ?orationem illius quis exaudiet ?]