1 [Et surrexit Elias propheta quasi ignis,et verbum ipsius quasi facula ardebat.

2 Qui induxit in illos famem :et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt :non enim poterant sustinere prcepta Domini.

3 Verbo Domini continuit clum,et dejecit de clo ignem ter.

4 Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis.Et quis potest similiter sic gloriari tibi ?

5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis,in verbo Domini Dei :

6 qui dejecisti reges ad pernicem,et confregisti facile potentiam ipsorum,et gloriosos de lecto suo :

7 qui audis in Sina judicium,et in Horeb judicia defensionis :

8 qui ungis reges ad pnitentiam,et prophetas facis successores post te :

9 qui receptus es in turbine ignis,in curru equorum igneorum :

10 qui scriptus es in judiciis temporum,lenire iracundiam Domini,conciliare cor patris ad filium,et restituere tribus Jacob.

11 Beati sunt qui te viderunt,et in amicitia tua decorati sunt.

12 Nam nos vita vivimus tantum :post mortem autem non erit tale nomen nostrum.]

13 [Elias quidem in turbine tectus est,et in Eliseo completus est spiritus ejus :in diebus suis non pertimuit principem,et potentia nemo vicit illum :

14 nec superavit illum verbum aliquod,et mortuum prophetavit corpus ejus.

15 In vita sua fecit monstra,et in morte mirabilia operatus est.]

16 [In omnibus istis non pnituit populus,et non recesserunt a peccatis suis,usque dum ejecti sunt de terra sua,et dispersi sunt in omnem terram :

17 et relicta est gens perpauca,et princeps in domo David.

18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo :alii autem multa commiserunt peccata.

19 Ezechias munivit civitatem suam,et induxit in medium ipsius aquam :et fodit ferro rupem,et dificavit ad aquam puteum.

20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib,et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos :et extulit manum suam in Sion,et superbus factus est potentia sua.

21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum :et doluerunt quasi parturientes mulieres.

22 Et invocaverunt Dominum misericordem,et expandentes manus suas extulerunt ad clum :et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.

23 Non est commemoratus peccatorum illorum,neque dedit illos inimicis suis :sed purgavit eos in manu Isai sancti prophet.

24 Dejecit castra Assyriorum,et contrivit illos angelus Domini :

25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo,et fortiter ivit in via David patris sui,quam mandavit illi Isaias, propheta magnus,et fidelis in conspectu Dei.

26 In diebus ipsius retro rediit sol,et addidit regi vitam.

27 Spiritu magno vidit ultima,et consolatus est lugentes in Sionusque in sempiternum.

28 Ostendit futura,et abscondita antequam evenirent.]