1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;in medio autem deos dijudicat.2 Usquequo judicatis iniquitatem,et facies peccatorum sumitis ?3 Judicate egeno et pupillo ;humilem et pauperem justificate.4 Eripite pauperem,et egenum de manu peccatoris liberate.5 Nescierunt, neque intellexerunt ;in tenebris ambulant :movebuntur omnia fundamenta terr.6 Ego dixi : Dii estis,et filii Excelsi omnes.7 Vos autem sicut homines moriemini,et sicut unus de principibus cadetis.8 Surge, Deus, judica terram,quoniam tu hreditabis in omnibus gentibus.]
publicidade