12 Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vit, quam repromisit Deus diligentibus se.

13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.

14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.

15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.