13 Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus : 14 qui ignoratis quid erit in crastino. 15 Qu est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. 16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. 17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
publicidade