6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuri, aut non subditos.

7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :

8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,

9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.