1 [Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,et disponit omnia suaviter.]

2 [Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,et qusivi sponsam mihi eam assumere,et amator factus sum form illius.

3 Generositatem illius glorificat,contubernium habens Dei ;sed et omnium Dominus dilexit illam.

4 Doctrix enim est disciplin Dei,et electrix operum illius.

5 Et si diviti appetuntur in vita,quid sapientia locupletius qu operatur omnia ?

6 Si autem sensus operatur,quis horum qu sunt magis quam illa est artifex ?

7 Et si justitiam quis diligit,labores hujus magnas habent virtutes :sobrietatem enim et prudentiam docet,et justitiam, et virtutem,quibus utilius nihil est in vita hominibus.

8 Et si multitudinem scienti desiderat quis,scit prterita, et de futuris stimat ;scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;signa et monstra scit antequam fiant,et eventus temporum et sculorum.

9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam mecum communicabit de bonis,et erit allocutio cogitationis et tdii mei.

10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas,et honorem apud seniores juvenis ;

11 et acutus inveniar in judicio,et in conspectu potentium admirabilis ero,et facies principum mirabuntur me :

12 tacentem me sustinebunt,et loquentem me respicient,et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

13 Prterea habebo per hanc immortalitatem,et memoriam ternam his qui post me futuri sunt relinquam.

14 Disponam populos,et nationes mihi erunt subdit :

15 timebunt me audientes reges horrendi.In multitudine videbor bonus,et in bello fortis.

16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :non enim habet amaritudinem conversatio illius,nec tdium convictus illius,sed ltitiam et gaudium.

17 Hc cogitans apud meet commemorans in corde meo,quoniam immortalitas est in cognatione sapienti,

18 et in amicitia illius delectatio bona,et in operibus manuum illius honestas sine defectione,et in certamine loquel illius sapientia,et prclaritas in communicatione sermonum ipsius :circuibam qurens, ut mihi illam assumerem.

19 Puer autem eram ingeniosus,et sortitus sum animam bonam.

20 Et cum essem magis bonus,veni ad corpus incoinquinatum.

21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;et hoc ipsum erat sapienti, scire cujus esset hoc donum :adii Dominum, et deprecatus sum illum,et dixi ex totis prcordiis meis :]