14 Nam et corpus non est unum membrum sed multa.

15 Si dixerit pes: "Non sum manus, non sum de corpore ", non ideo non est de corpore;

16 et si dixerit auris: " Non sum oculus, non sum de corpore ", non ideo non est de corpore.

17 Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?

18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.

19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?

20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.