publicidade

1 Coríntios 6

1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos?2 An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?4 Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?5 Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?

publicidade