3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,
4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?