1 Pedro 2

21 In hoc enim vocati estis, quiaet Christus passus est pro vobis,vobis relinquens exemplum,ut sequamini vestigia eius:

22 qui peccatum non fecit,nec inventus est dolus in ore ipsius;

23 qui cum malediceretur, non remaledicebat;cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;

24 qui peccata nostra ipse pertulitin corpore suo super lignum,ut peccatis mortui iustitiae viveremus;cuius livore sanati estis.