publicidade

11 Dixitque Samuel ad Isai: " Numquid iam completi sunt filii? ". Qui respondit: " Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ". Et ait Samuel ad Isai: " Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ".

13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.