publicidade

1 Timóteo 3

1 Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat.2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,3 non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,4 suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate5 - si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C,6 non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli.7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.

publicidade