3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
4 ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,
5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;
6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus.
7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.