publicidade

2 Coríntios 1

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;5 quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra.6 Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur.7 Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.

publicidade