5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.
6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;