publicidade

2 Coríntios 5

1 Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,3 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.4 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.

publicidade