1 Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem.
2 Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto - fugerat quippe illuc ante Salomonem - statim reversus est;
3 vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes:
4 " Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi ".
5 Qui ait: " Post tres dies revertimini ad me ".Cumque abisset populus,
6 iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: " Quid datis consilii, ut respondeam populo? ".
7 Qui dixerunt ei: " Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore ".
8 At ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius.
9 Dixitque ad eos: " Quid vobis videtur, vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi: "Subleva iugum, quod imposuit nobis pater tuus"? ".
10 Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: " Sic loqueris populo, qui dixit tibi: "Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva", et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei;
11 pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus ".
12 Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: "Revertimini ad me die tertio ".
13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum;
14 locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit iugum,quod ego gravius faciam.Pater meus cecidit vos flagellis,ego vero caedam scorpionibus ".
15 Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
16 Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: Non est nobis pars in David,neque hereditas in filio Isai!Revertere in tabernacula tua, Israel!Tu autem vide domum tuam, David! ".Et abiit Israel in tabernacula sua.
17 Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam.
18 Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem.
19 Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc.