publicidade

2 Reis 2

19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: " Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium ".20 At ille ait: "Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal ". Qui cum attulissent,21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: " Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium ".22 Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est.

publicidade