1 Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.
2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius.
3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.
4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum.
5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel.
6 Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel;
7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: " Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? ". Qui respondit: " Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui ".
8 Dixitque: " Per quam viam ascendemus? ". At ille respondit: " Per desertum Idumaeae ".
9 Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae sequebantur eos.
10 Dixitque rex Israel: " Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab ".
11 Et ait Iosaphat: " Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum? ". Et respondit unus de servis regis Israel: " Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae ".
12 Et ait Iosaphat: " Est apud eum sermo Domini ". Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom.
13 Dixit autem Eliseus ad regem Israel: " Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae ". Et ait illi rex Israel: "Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ".
14 Dixit autem Eliseus: " Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem;
15 nunc autem adducite mihi psaltem ". Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini,
16 et ait: " Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas.
17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra.
18 Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra,
19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ".
20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.
21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et desuper, et steterunt in terminis.
22 Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem
23 dixeruntque: "Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab! ".
24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab.
25 Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt.
26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et non potuerunt.
27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.