2 Reis 6

15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: Heu, domine mi, quid faciemus? ".

16 At ille respondit: "Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis".

17 Oravitque Eliseus dicens: " Domine, aperi oculos huius, ut videat ". Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.