10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.
11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes;
12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.