1 Audite verbum hoc,vaccae Basan,quae estis in monte Samariae,quae opprimitis egenoset vexatis pauperes,quae dicitis dominis vestris: Affer, ut bibamus ".
2 Iuravit Dominus Deusin sanctitate sua: Ecce dies venient super vos,et levabunt vos in contiset posteros vestros in hamis piscatoriis;
3 et per aperturas exibitis altera contra alteramet proiciemini in Armon ",dicit Dominus.
4 " Venite in Bethel et impie agite,ad Galgalam et multiplicate praevaricationem;et offerte mane victimas vestras,tribus diebus decimas vestras,
5 et sacrificate de fermentato laudemet vocate voluntarias oblationes et annuntiate;sic enim diligitis, filii Israel ",dicit Dominus Deus.
6 " Unde et ego dedi vobisvacuitatem dentium in cunctis urbibus vestriset indigentiam panis in omnibus locis vestris;et non estis reversi ad me ",dicit Dominus.
7 " Ego quoque prohibui a vobis imbrem,cum adhuc tres menses superessent usque ad messem;et plui super unam civitatemet super alteram civitatem non plui: pars una compluta est,et pars, super quam non plui, aruit.
8 Tunc fugiebant duae, tres civitatesad unam civitatem, ut biberent aquam,et non satiabantur;sed non redistis ad me ",dicit Dominus.
9 " Percussi vos in vento urente et in aurugine;multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,ficeta vestra et oliveta vestracomedit eruca;sed non redistis ad me ",dicit Dominus.
10 " Misi in vos pestemsicut pestem Aegypti,percussi in gladio iuvenes vestros,captis equis vestris;et ascendere feci putredinemcastrorum vestrorum in nares vestras;sed non redistis ad me ",dicit Dominus.
11 " Subverti vos,sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram,et facti estis quasi torrisraptus ab incendio;sed non redistis ad me ",dicit Dominus.
12 Quapropter haec faciam tibi, Israel,et quia haec faciam tibi,praeparare in occursum Dei tui, Israel;
13 quia ecce formans montes et creans ventumet annuntians homini cogitationem eius,faciens auroram et tenebraset gradiens super excelsa terrae;Dominus, Deus exercituum, nomen eius.